monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 35, 1
Hunc terminum habuit synodus in Seleucia constituta. Qui vero voluerit subtiliter universa cognoscere, exceptorum debet acta relegere. Post haec ergo talia gesta sunt. Consentientes quidem Acacio ad imperatorem quam propere pervenerunt. Alterius vero partis episcopi singuli ad propria sunt reversi. Decem tantummodo eorum communi decreto missi, venientes ad principem, invenerunt directos decem ab Ariminensi concilio.