monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 34, 27
Tunc ergo in Seleucia interfuit iudicandus. Et ob hoc episcopi Acacium eiusque consentaneos evocabant; ut de accusationibus cognoscentes, decretum commune proferrent. Evocabant igitur etiam alios quosdam qui fuerant accusati, et semetipsos contulerant ad Acacium. Quos post crebram citationem nolentes occurrere, damnaverunt, et ipsum Acacium, Georgium Alexandrinum, Uranium Tyri, Theodulum Cheraeae, Penum Phrygiae, Theodosium Philadelphiae Lydiae, Evagrium insulae Mytilene, Leontium Tripoleos Lydiae, et Eudoxium, qui primo quidem Germaniciae fuit, postea vero Antiochiae Syriae invasit episcopatum; damnaverunt pariter et Patrophilum, quia et ipse a Dorotheo presbytero accusatus, evocatus noluit obedire. Hos itaque damnaverunt. Excommunicaverunt autem Asterium, Eusebium, Abgarum, Basilium, Phoebum, Fidelem, Eutychium, Magnum, et Eustathium, sic eos manere decernentes, donec habita satisfactione, accusationibus semetipsos exuerent. His actis, damnationem celebratam eorum parochiis innotuerunt; inque locum Eudoxii Anianum constituerunt episcopum, quem comprehendentes qui circa Acacium erant, Leonae et Lauritio tradiderunt, a quibus exsilio destinatus est.