monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 34, 26
Sciendum itaque quoniam Cyrillus iam dudum fuerat accusatus atque damnatus: quoniam saepe evocatus ad iudicium, duobus annis iugiter declinavit, metuens accusantes. Condemnatus autem, appellationis libellum condemnatoribus destinavit, iudicium maius appellans. Cui appellationi consensit etiam Constantius imperator. Hoc itaque solus, et primus praeter ecclesiasticam consuetudinem atque regulam Cyrillus fecit episcopus; ut, sicut in publicis iudiciis, libellis uteretur appellatoriis.