monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 34, 24
In hac ergo contentione tota manserunt die. Et Acacium arguerunt, qui in suis sermonibus quos conscripsit, similem per omnia Patri Filium dixit: nunc autem secundum substantiam similem denegavit. Quibus multum contendentibus et ad nullam concordiam venientibus, surgens Leonas concilium solvit. Et iste fuit terminus synodi Seleuciae congregatae.