monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 34, 23
Cum haec ita agerentur, ad aliam venere quaestionem. Quia enim Acacius in fide quae lecta est, similem dixit Filium Patri, consulebant alterutros, secundum quid esset similis Filius Patri. Et qui circa Acacium erant dicebant secundum voluntatem solummodo, non secundum substantiam Patri similem Filium esse. Alii vero omnes etiam secundum substantiam declarabant.