monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 34, 21
Si autem hi qui Antiochia congregati sunt Patres propios negaverunt, consequenter istorum posteri Patrum destructores secuti sunt. Quomodo ergo et quorum illi fidem velut improbam respuerunt, isti quasi probabilem susceperunt? Si autem illi non habuerunt Spiritum sanctum, qui per officium manus impositionis accipitur, neque isti sacerdotium perceperunt.