monumenta.ch > Hieronymus > sectio > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 34, 13
Propterea haec interloquimur, quoniam non declinamus expositam cum auctoritate fidem in Antiochena dedicatione, proferentes eam; licet patres nostri illo tempore ad subiectam concurrerint quaestionem: quoniam multos turbavit consubstantialitatis nomen praeterito tempore et usque ad praesens. Nunc vero quia dicitur innovatum ab aliquibus de dissimilitudine Filii apud Patrem, hac ergo gratia ὁμοουσίου et ὁμοιουσίου, id est eiusdem substantiae et similis substantiae nomen abiicimus, tanquam Scripturarum extraneum, ἀνομίου, id est dissimilitudinis verbum anathematizamus, et omnes huiusmodi existentes ab Ecclesia alienos existimamus.