monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.225 v > sectio 8 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 34, 12
Quia vero aliqui in concilio alios nostrum iniuriis affecerunt, alios loqui prohibuerunt, alios recluserunt invitos, et damnatos secum ex diversis provinciis habuerunt, nec non et eos qui contra regulas ordinati sunt, introduxerunt secum; ita ut undique tumultu synodus impleretur, sicuti et vir clarissimus comes Leonas et vir clarissimus dux provinciae Lauritius inspexerunt.