monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.225 v > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 34, 8
Haec autem faciebant, volentes aliam fidei explanationem; ipse quoque eam quam praeparatam habebat legit, ibi quidem iudicibus Lauritio et Leonae: studens ei robur acquirere. Haec ergo die secunda sunt gesta. Tertia vero die Leonas rursus congregare partes festinabat episcoporum: quo die nec Macedonius defuit Constantinopolitanus, nec Basilius Ancyrae.