monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 34, 7
Quo dicto sequaces sunt egressi. Alterius vero partis protulerunt fidem Antiochiae recitatam, quam relegentes solverunt illa die concilium. Altera vero die convenientes in oratorium Seleuciae, ianuasque claudentes, relectae fidei subscripserunt. Subscribebant autem etiam pro absentibus praesentes lectores atque diaconi, per quos rate se ferre hanc definitionem absentes profitebantur. Acacius autem et alii partis eius querebantur, eo quod ecclesia clausa subscriberetur, dicentes: Ea quae occulte geruntur improbitatis suspicione plenissima sunt.