monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 34, 6
Cumque placuisset ut prius de fide quaestio moveretur, hi quidem qui erant partis Acacii, Nicaenam fidem aperte negaverunt, aliamque fidem dictare nitebantur. Alterius vero partis numero pluriores, omnia quidem Nicaeni concilii receperunt: de sermone consubstantialitatis tantummodo querebantur. Multis igitur inter alterutros contentionibus usque ad vesperam generatis, novissime Sylvanus Tarsensis praesul Ecclesiae, voce magna clamavit, dicens non oportere novam dictari fidem, sed dudum in Antiochia expositam tempore dedicationis debere servari.