monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 34, 5
Movebatque quaestionem imperatoris diversa sententia; cuius litteris, nunc de fide prius agendum, nunc de accusatorum conversatione, legebatur. Haec causa praesentes ad schisma perduxit, et in duas partes synodi multitudo divisa est. Unius enim partis dux erat Acacius Caesareae Palaestinae, Georgius Alexandriae, Ursacius Tyri, Eudoxius Antiochiae, quos alii triginta duo secuti sunt. In alia parte fuit Georgius Laodiciae Syriae, Sophronius Pompeiopoleos Paphlagoniae, Eleusius Cyzici, quos plurimi sequebantur.