monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 34, 4
Cumque Leonas etiam illis absentibus proponendam diceret quaestionem, rursus aiebant episcopi non aliter quidquam fieri, nisi impetitorum vita discuteretur. Accusati namque iam fuerant Cyrillus Hierosolymorum, Eustathius Sebastiae Armeniae, et alii quidam. Ob quam rem contentio inter praesentes exorta est. Alii namque dicebant vitas accusatorum discutiendas, alii vero ante fidem nihil esse quaerendum.