monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 34, 2
Deinde placuit apud Seleuciam Isauriae, quae vocatur Aspera, celebrare concilium. Quod actum est consulatu Eusebii et Hypatii . Fueruntque qui convenerunt numero centum sexaginta. Cum quibus aderat unus in palatio clarus nomine Leonas. Quo praesente, quaestionem fidei proponendam imperatoris iubebat oraculum; simulque praeceptum fuerat adesse Lauritium militem, Isauriae ducem, ut in quo opus esset episcopis ministraret. Convenerunt ergo vicesima septima die Septembris mensis, et sub gestorum confectione disputabant. Aderant etiam exceptores, utriusque partis verba signantes; quae sub uno apud Sabinum collecta reperiuntur. Nos autem capitulatim ista describimus. Prima siquidem die Leonas iussit ut quae viderentur unicuique proponerent.