monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 34, 1
Nunc igitur de alia synodo, quam velut adinstar Ariminensis concilii in Oriente Constantius imperator fieri iusserat, pauca narrabo. Egerat enim primitus ut in Nicaea Bithyniae congregarentur episcopi. Quorum conventum prohibuit maximus terraemotus. Hoc enim contigit consulatu Tatiani et Cerealis , octava die mensis Augusti. Tractabant ergo transponere synodum in vicinam Nicaeae civitatem. Quod cum displicuisset, rursus volebant in Tarso Ciliciae convenire.