monumenta.ch > Hieronymus > csg51.177 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 33, 6
Quibus cum videretur esse ridiculum, reversus ad turrim, pronus lacrymas coepit effundere. Interea terraemotu superveniente plurimi perierunt, reliqui vero per agnos et montana dispersi sunt. Ursacius autem in illa turre repertus est mortuus, pronus iacens, sicut solebat orare. Sermo tamen est quia antequam moreretur rogaverit Deum ut prius eius finiret vitam quam cladem inspiceret civitatis in qua prius Christum agnoverat, et ecclesiasticam videbatur participatus esse philosophiam.