monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 33, 2
Eo tempore Ancyranae Ecclesiae post Marcellum Basilius praesidebat; Eustathius vero Sebastiae Armeniae; qui iniquitatem Eudoxii et rabiem cognoscentes, Constantio in Occidente posito litteris suis indicaverunt. Erant enim imperatori noti, et propter claritatem vitae eius favore potiebantur. Quod dum cognovisset Constantius, Antiochenis scripsit, quia non ipse Eudoxio Ecclesiae concesserit praesulatum, sicut ille vulgabat; ipsumque Eudoxium expelli, et poenas gestorum suorum in Nicaea Bithyniae dare praecepit: iubens ibi celebrari concilium.