monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 32, 7
Eos autem qui universis virtutibus ornabantur et apostolica dogmata defendebant, absque honore deseruit. Hac gratia clerus quidem multos habebat haereticos; populus vero maxime pro dogmatum rectitudine decertabat, ita ut neque doctores illorum blasphemiam suam nudare praesumerent. Quid autem Placitus , et Stephanus, atque Leontius impietatis atque iniustitiae Antiochiae gesserint, opus propriae conscriptionis exquirit. Nos autem ad reliqua veniamus.