monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 32, 6
Cuius quidem calliditatem integre cognoscentes, quod iubebatur egerunt, et amatores suos ad Ecclesias congregaverunt, ut alacriter Deum concordi voce laudarent. Sed Leontius flexus non est ut a sua malitia temperaret. Vultum namque mansuetudinis gerens, Stephani et Placiti celavit iniquitatem. Is enim adversarios dogmatis recti suscipiens, licet turpem habentes vitam, ad presbyteratus tamen ordinem et diaconatus evexit.