monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.191 v > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 31, 6
Macedonius autem parvipendens verba contradicentium, transtulit corpus imperatoris in ecclesiam ubi corpus iacet martyris Acacii. Quo facto, concursus discordantium populorum ad illam venit ecclesiam, et ad manus usque perventum est; ita ut multi hominum morerentur, et vestibulum ecclesiae ac vicina porticus sanguine compleretur. Hoc agnoscens imperator, irascitur contra Macedonium, et propter eos qui mortui sunt, et quia corpus patris eius absque ipsius consilio migrasse praesumpserit.