monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 31, 5
Macedonius ergo cogitavit imperatoris ossa transferre, ne arcam ruinae casus comprimeret. Hoc agnoscentes populi prohibebant, dicentes, non oportere principis ossa migrari, ne quasi exorbiri (id est, e sepulcro effodi) viderentur. Ob quam rem in duas partes populus est divisus: aliis dicentibus nullam esse migrato mortuo laesionem, aliis asserentibus esse nefas, cum quibus etiam erant homousii defensores.