monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 31, 4
Hae igitur Macedonii pro Christianitate ortae sunt actiones, caedes, pugnae, sollicitationes, intestina bella. Quae res non solum apud eos qui laedebantur, sed etiam apud familiares ei odium vehementer excitaverunt. Offendit autem etiam ipsum imperatorem, et ob hoc et pro alia huiusmodi causa. Domus in qua erat arca Constantini principis corpus habens, ruinam minabatur; ideoque custodes eius et qui ad orationem intrabant erant positi sub timore.