monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 30, 1
His itaque prolatis, quis recipiat eos qui Ariminense aut aliud concilium praeter Nicaenum nominare praesumunt? Aut quis non habeat eos odiosos qui respuunt quidem constituta Patrum, et ea quae nuper Arimino contentiose atque violenter composita sunt, praeponunt? Quis istis concordabit hominibus, neque propria recipientibus?