monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 29, 6
Credimus autem languentes in isto conamine, non tarde a nostra separandos esse communione, et ab eis episcopatus nomen auferri, quatenus populi eorum liberati errore respirent. Nullo enim modo a deceptione poterunt corrigere populum, qui deceptionis laqueo detinentur. Concordet igitur cum omnibus Dei sacerdotibus, etiam charitatis vestrae sententia, in qua vos stabiles ac firmos existere iudicamus.