monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 29, 5
Neque enim praeiudicium aliquod fieri potuit per numerum Arimino congregatum: quando constat neque Romanum episcopum, cuius ante omnia decebat eos exspectare decretum, neque Vincentium, qui tantis annis episcopatum inviolabiliter custodivit, neque alios talibus praebuisse consensum; maxime dum, sicut praediximus, isti ipsi, qui per conventionem declinasse videbantur, ipsi denuo utentes meliori consilio, haec sibi displicere testati sunt. Perspicit itaque vestra salubritas hanc solam fidem, quae Nicaeae apostolorum auctoritate fundata est, esse perpetua firmitate servandam; et simul Orientales hoc facere nobiscum qui se catholicos esse cognoscunt, Occidentales etiam gloriari.