monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 29, 4
Aliter vero sapientes alienos esse a nostra communione iudicaverunt. Quem terminum salutarem adorabilemque deliberationem corrumpere quidam aliis cogitationibus atque temerare voluerunt. Sed in ipso principio ab his ipsis qui in Arimino renovare atque retractare compellebantur, usque ad hoc causa correcta est, ut confiterentur alia sibi circumventione subreptum, aut certe quia non intellexerunt Patrum sententiae in Nicaea constitutae, hoc esse contrarium.