monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 29, 3
Variis ergo doctrinis non decet labefactari, sed magis Patrum nostrorum roborari sententiam. Auxentium igitur Mediolani praecipue in hac causa damnatum esse praescriptum est. Unde iustum est omnes in universo Romanorum orbe doctores legis, ea quae legis sunt sapere, et non fidem doctrinis variis maculare. Itaque dum primum haereticorum coepisset nequitia pullulare, sicut etiam nunc blasphemia nefandorum patet Arianorum, tunc Patres nostri trecenti decem et octo electi, habito tractatu in urbe Nicaena, hunc murum firmissimum contra arma diabolica statuerunt; et hoc remedio venena mortifera sunt depulsa, ut Pater et Filius unius divinitatis, unius virtutis, uniusque magnitudinis debeat credi, uniusque essentiae, sive substantiae, simul et Spiritus sanctus.