monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 29, 2
Credimus sanctam fidem nostram in apostolorum eruditione fundatam, hanc vos tenere, et hanc populis universis exponere, quae videlicet a constitutis Patrum nulla ratione dissentit, per quos iustum est caeteros erudiri. Sed relatione Gallicanorum et Venetorum fratrum, quosdam haeresibus favere cognovimus. Quod malum non solum cavere debent episcopi, sed etiam reluctari contra ea quae gesta sunt imperitia aut simplicitate quorumdam pravis interpretationibus deceptorum.