monumenta.ch > Cassianus > csg574.29 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 28, 2
Quo facto, rursus sequaces Athanasii ecclesias multo tempore tenuerunt. Quas iterum veniens dux Aegypti, Georgii noscitur tradidisse fautoribus. Post haec autem exceptore principis veniente, multi Alexandrinorum supplicio traditi sunt. Post quem etiam ipse Georgius terribilior supervenit, et priori tempore magis odibilis, tanquam qui moverit principem ad multorum necem. Cui utique derogabant Aegyptii monachi, quorum gloriam multitudo universa sequebatur, et vera eorum testimonia iudicabat: quia in summae philosophiae virtute degebant.