monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 24, 1
Cum haec scripsissent, et modicum sustinuissent tempus, imperatore nullum dante responsum, ad civitates proprias recesserunt. Princeps autem, cum et prius contenderet Arianam sectam per Ecclesias seminare, occasionem iniuriae suae illorum habuit discessionem: dicens se contemptum, eo quod praeter iussionem eius concilium videretur esse solutum. Quapropter Ursacio et his qui circa eum erant permissionem dedit contra Ecclesias agendi fiducialiter quodcunque placuisset.