monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 23, 2
Quamobrem et nunc per has litteras profitemur atque firmamus nequaquam nos a proposito nostro recedere. Hoc etiam nostris legatis iniunximus. Supplicamus igitur ut animo tranquillo et praesentes nostrae mediocritatis litteras relegi iubeas, et illa quae per legatos nostros mandavimus, libenter accipias. Illud itaque nobiscum considerare tua mansuetudo debet, quanta sit modo tristitia quantusque moeror, ut beatissimis temporibus tuis, tantae Ecclesiae privatae videantur episcopis.