monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 22, 3
Iussimus igitur episcopos in Adrianopoli nostram sustinere regressionem; ut cum universa respublica fuerit bene disposita, tunc quae gesserint audire possimus. Vestrae ergo sanctitati non videatur onerosum eorum exspectare regressum; ut dum redeunt nostrum vobis referentes responsum, perducere possitis ad terminum quae Ecclesiae catholicae utilia esse noscuntur.