monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 21, 9
Quomodo enim pax esse credenda est apud eos qui pacis iura subvertunt? Contentio enim et seditio per haec inter reliquas civitates et Ecclesiam Romanam potius orietur. Quapropter tuae mansuetudini supplicamus, ut placidis auribus nostros legatos, et oculo tranquillo respicias, neque ad iniuriam defunctorum novi aliquid immutari permittas; sed permanere nos sinas in his quae a progenitoribus definita atque sancita sunt: quippe quos omnia cum deliberatione, atque sapientia, et Spiritu sancto celebrasse confidimus. Ea enim quae ab illis nunc innovantur, credentibus quidem incredulitatem inferunt, non credentibus vero credulitatem.