monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 21, 7
Qui cum viderent nos neque suae voluntatis esse, neque concordes horum quae male sapere videbantur, a nostro se concilio mutaverunt, ut quasi aliud conscribere viderentur. Erat vero tempus breve, quod etiam eorum aperuit voluntates. Sed ut non semper ecclesiasticae causae in easdem incurrant concussiones (nam turba atque seditio repetita universa confundit), firmum nobis visum est, ut quae dudum decreta sunt, legaliter immutabiliterque serventur.