monumenta.ch > Hieronymus > csg51.70 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 21, 4
Erat enim tempus quo haec gesta noscuntur, quando Mediolani synodus celebrata est, praesentibus Ecclesiae Romanae presbyteris. Cognoscentes simul etiam post mortem dignissimae memoriae nominandi Constantini, eum omni integritate et examinatione conscriptam exposuisse fidem, qui cum ab hac luce baptismate percepto discesserit, et ad praemia debitae pacis abierit, incongruum esse iudicamus post illum aliquid novitatis admittere, tantosque sanctos confessores, et martyres, et huius dogmatis conscriptores inventoresque despicere, qui secundum antiquam Ecclesiae sanctionem per omnia sapuisse noscuntur.