monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 20, 10
Dicebant enim Ariani convenientes Arimino, volentes Hesperiis suadere simplicibus, quia non oporteret propter duo verba, quae nec invenirentur scripta, separari corpus Ecclesiae; sed similem per omnia profiteri Filium genitori, substantiae vero tacere nomen. Sed fallaciam sentientes horum homousiani pontifices, eos abdicaverunt. Ipsi vero litteris insinuaverunt imperatori propriam voluntatem: dicentes filios se esse Patrum Nicaeni concilii, pariter et haeredes.