monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 20, 6
Et in Spiritum sanctum, quem ipse unigenitus Dei Filius Iesus Christus mittere compromisit generi hominum consolatorem, secundum quod scriptum est: Vado ad Patrem meum, et rogabo Patrem meum, et alium consolatorem mittet vobis, Spiritum veritatis; ille ex meo accipiet, et docebit, et commemorabit vobis omnia . Nomen vero substantiae, eo quod simpliciter a Patribus positum, a populis ignoretur, et scandalum faciat, et quia nec Scripturae hoc continent, placuit abrogari, et omnino nullam memoriam substantiae in Deo esse de caetero; eo quod divinae Scripturae nusquam de Patris substantia Filiique meminerint. Similem vero dicimus Filium Patri per omnia, sicuti sanctae Scripturae dicunt ac docent.