monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 20, 2
Isti namque semper ad partes pro tempore valentium declinabant. Quorum adiutores erant Germinius, Auxentius, Demophilus et Gaius. Dum ergo in concilio praesentium alter aliud proponere conaretur, tunc Ursacius et Valens dicebant omnia quae de fide dicta sunt debere suspendi, et suscipiendam novellam expositionem, quam paulo ante Sirmio convenientes ediderant.