monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 20, 1
Eorum igitur qui Arimino convenerunt, Orientales ea quae de Athanasio gesta sunt, taciturnitati tradentes, ad concilium se occurrisse dicebant. Quorum studio cohaerebant Ursacius et Valens, qui ab initio quidem Arianorum dogma tenuerant; in medio autem Homousianis consenserant, dato libello Romano pontifici, sicuti iam dictum est.