monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 19, 1
Ea tempestate Leontio moriente, qui haereticum Aetium diaconum ordinaverat, Eudoxius Germaniciae episcopus, quae est civitas Syriae, cum esset tunc Romae praesens, finxit sibi causam necessitatis incumbere, et imperatori callide locutus, quasi civitas Germanicianorum eius providentia atque custodia indigeret, petiit ut remearet ad propria.