monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 18, 4
Is expositam in Nicaea fidem inconcusse servavit, sed corruptoribus eius sine discretione communicabat. Nullus tamen Romae habitantium in basilicam ingressus est, cum ille intus astaret. Hoc autem etiam matronae illae imperatori dixerunt: Qua gratia flexus, praecepit illum inter omnes egregium revocari, et utrumque Ecclesiam gubernare communiter.