monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 18, 1
Veritatis itaque propugnator et victor Thraciam, sicut iussum fuerat, usque pervenit. Duobusque transactis annis Constantius Romae venit. Procerum vero senatorumque coniuges rogabant viros suos ut Constantio supplicarent, quatenus pastorem gregibus restitueret. Aiebant enim quia nisi flecterent animum principis, eos ipsae relinquerent, et ad pastorem illum maximum properarent.