monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 17, 13
Imperator dixit: Unum est quod quaeritur: volo enim te amplectentem ecclesiasticam communionem Romae denuo destinare; et propterea concorda paci, et subscribens, Romae revertere. Liberius dixit: Romae iam fratribus valedixi; maiores enim sunt ecclesiasticae sanctiones quam Romanae habitatio civitatis. Imperator dixit: Ergo trium dierum spatium ad deliberationem habes: Si vis subscribere, Romae revertere, aut certe cogita in quem vis deportari locum.