monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 17, 11
Tu solus es qui amicitias illius scelerati defendis. Liberius dixit: Imperator, nunquam audivimus, absente accusato, iudicem eius scelera proferentem, nisi quia propria videntur haec odia. Imperator dixit: Omnibus quidem nocuit in communione, nulli tamen ita sicuti mihi. Cui cum non sufficeret interitus fratris mei maioris, neque beatae memoriae Constantem cessavit in meis inimicitiis frequenter impellere, nisi nos maiori mansuetudine detenti, impellentis momenta temperassemus.