monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 17, 9
Haec ergo peto primitus generalem proferri subscriptionem, confirmantem fidem in Nicaea prolatam; ut ita revocatis ab exsilio fratribus nostris, et in locis propriis restitutis, si hi qui turbas pariunt Ecclesiis, visi fuerint apostolicae fidei consentire, tunc apud Alexandriam convenientes omnes, ubi et accusatores sunt et defensor eorum, examinata causa possimus proferre sententiam.