monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 16, 5
Hoc ergo imperatore tractante, effectus non evenit ut voluit. Neutrum enim concilium sibimet concordavit, sed utrumque divisum est. Nam neque Arimino convenientes alterutris inter se consonare potuerunt, et Orientales in Seleucia Isauriae congregati, aliud schisma sunt passi; quod suo loco narrabitur.