monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 16, 4
Igitur imperator illos quidem mittit in exsilium. Generale vero concilium fieri cogitabat, quatenus omnes Orientales episcopos venientes ad Occidentem, si posset, concordes efficeret. Quod cum propter itineris spatia difficile videretur, duplicem tractavit synodum celebrari: ut in Arimino quidem Itali qui tunc aderant convenirent, Orientales autem in Nicomedia Bithyniae civitate.