monumenta.ch > Gregorius Magnus > sbbMs.theol.lat.fol.354.338 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 16, 2
De maximo autem et optimo sene, et vere confessore Osio, etiam loqui superfluum credo. Omnibus enim notum est quod etiam hunc exsilio deportari fecerunt. Non enim ignobilis, sed cunctis noscitur esse notissimus. Cui namque non praefuit synodo, aut recte loquens non satisfecit universis? Quae Ecclesia huius patrocinii memoriam non habet?