monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 16, 1
Deposito siquidem Athanasio, aliam haeretici fidei exponere sunt nisi doctrinam. Sed neutrum horum perduci potuit ad effectum, cum praesente principe clamaretur quia iniuste agebatur et impie. Quo facto et ipsi Ecclesiis sunt expulsi et in ultimis terrae finibus habitare praecepti. Quod rursus mirabilis Athanasius hoc modo in illa satisfactione conscribit. Quis tantum poterit memorare quantum illi gesserunt? Tunc enim Ecclesiis pacem habentibus , et populis per collectas orantibus, pontifex quidem Romanae urbis Liberius, et Paulinus Galliarum metropolitanus episcopus, et Dionysius Italus, Lucifer metropolitanus insularum Sardiniae, et Eusebius ex Italia, omnes episcopi boni, et praedicatores veritatis, abripiuntur et traduntur exsilio, nullam habentes culpam, nisi quia in Arianam noluerunt consentire vesaniam, neque in calumniis subscripserunt nostris.