monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 15, 3
Quod cum sensissent Paulinus Gallicanae Treviris, Dionysius Albae metropolis Italorum, et Eusebius Vercellensis episcopi, quia ad destructionem fidei Orientales contra Athanasium agere molirentur: surgentes magna voce clamabant dolum et circumventionem per ea quae gerebantur, Christianitatis dogmatibus irrogari. Non enim veras contra Athanasium culpas esse dicebant, cum ad retractationem fidei talia probarentur inventa.